Psalms 93

1Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere 2elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis 3usquequo impii Domine usquequo impii exultabunt 4fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operantur iniquitatem 5populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent [ (Psalms 93:6) viduam et advenam interficient et pupillos occident ] [ (Psalms 93:7) et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus Iacob ] [ (Psalms 93:8) intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite ] [ (Psalms 93:9) qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit ] [ (Psalms 93:10) qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam ] [ (Psalms 93:11) Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt ] [ (Psalms 93:12) beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueris eum ] [ (Psalms 93:13) ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus ] [ (Psalms 93:14) non enim derelinquet Dominus populum suum et hereditatem suam non deseret ] [ (Psalms 93:15) quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti corde ] [ (Psalms 93:16) quis stabit pro me adversum malos quis stabit pro me adversum operarios iniquitatis ] [ (Psalms 93:17) nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitasset in inferno anima mea ] [ (Psalms 93:18) si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine sustentabat me ] [ (Psalms 93:19) in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus consolationes tuae delectabunt animam meam ] [ (Psalms 93:20) numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto ] [ (Psalms 93:21) copulabuntur adversus animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt ] [ (Psalms 93:22) erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae ] [ (Psalms 93:23) et restitues super eos iniquitatem suam et in malitia sua perdes eos perdet eos Dominus Deus noster ]
Copyright information for Vulgate_HebPs